Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
81. sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus
restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id
etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda
mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium,
qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem
consecuti.
[280]
C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum
arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem
alter [quod verisimile dixisset1] ita facile soluteque verbis
volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius.
Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit
admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus,
studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat,
honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est,
inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo,
inquam.
[281]
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui
suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus
videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis
civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen
honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire
voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut
pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri2. Quae quidem
etiam cum P. Crasso M. F., cum3 initio aetatis ad amicitiam
[p. 1085]
se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum
vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse
282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat
enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque4
eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non
inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse
videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque
absorbuit aestus quidam insolitae5 adulescentibus gloriae;
qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem
se statim esse cupiebat, cui muneri6 mos maiorum7 aetatem
certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu,
dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum
transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in
ventus est dissimillimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.